|
Invoco te, deus meus, misericordia mea, qui
fecisti me et oblitum tui non oblitus es. invoco te in animam meam, quam
praeparas ad capiendum te ex desiderio, quod inspirasti: nunc invocantem te ne
deseras, qui priusquam invocarem praevenisti, et institisti crebrescens
multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me
invocarem te. etenim, domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres
manibus meis, in quibus a te defeci, et praevenisti omnia bona merita mea, ut
retribueres manibus tuis, quibus me fecisti, quia et priusquam essem tu eras,
nec eram, cui praestares ut essem: et tamen ecce sum ex bonitate tua
praeveniente totum hoc, quod me fecisti, et unde me fecisti. neque enim eguisti
me, aut ego tale bonum sum, quo tu adiuveris, dominus meus et deus meus, non ut
tibi sic serviam, quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua
carens obsequio meo, neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus, si non
te colam: sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit, a quo mihi
est, ut sim, cui bene sit. |